Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. arreptaque manu, ‘quid agis, dulcissime rerum?’
  2. ‘suaviter, ut nunc est,’ inquam ‘et cupio omnia quae vis.’
  3. cum adsectaretur, ‘numquid vis?’ occupo. at ille
  4. ‘noris nos’ inquit; ‘docti sumus.’ hic ego ‘pluris
  5. hoc’ inquam ‘mihi eris.’ misere discedere quaerens
  6. ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
  7. dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos
  8. manaret talos. ‘o te, Bollane, cerebri
  9. felicem’ aiebam tacitus, cum quidlibet ille
  10. garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi
  11. nil respondebam, ‘misere cupis’ inquit ‘abire:
  12. iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo;
  13. persequar hinc quo nunc iter est tibi.’ ‘nil opus est te
  14. circumagi: quendam volo visere non tibi notum;
  15. trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.’
  16. ‘nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.’
  17. demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,
  18. cum gravius dorso subiit onus. incipit ille:
  19. ‘si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
  20. non Varium facies; nam quis me scribere pluris