Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. debebat, quod ni fecisset, perdere litem.
  2. ‘si me amas,’ inquit ‘paulum hic ades.’ ‘inteream, si
  3. aut valeo stare aut novi civilia iura;
  4. et propero quo scis.’ ‘dubius sum, quid faciam’, inquit,
  5. ‘tene relinquam an rem.’ ‘me, sodes.’ ‘non faciam’ ille,
  6. et praecedere coepit; ego, ut contendere durum
  7. cum victore, sequor. ‘Maecenas quomodo tecum?’
  8. hinc repetit. ‘paucorum hominum et mentis bene sanae.’
  9. ‘nemo dexterius fortuna est usus. haberes
  10. magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,
  11. hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni
  12. summosses omnis.’ ‘non isto vivimus illic,
  13. quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est
  14. nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,
  15. ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
  16. cuique suus.’ ‘magnum narras, vix credibile.’ ‘atqui
  17. sic habet.’ ‘accendis quare cupiam magis illi
  18. proximus esse.’ ‘velis tantummodo: quae tua virtus,
  19. expugnabis: et est qui vinci possit eoque
  20. difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi dero: