Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. abdiderint furtim terris et imagine cerea
  2. largior arserit ignis et ut non testis inultus
  3. horruerim voces Furiarum et facta duarum?
  4. nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi
  5. diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.
  6. canidiae dentis, altum Saganae caliendrum
  7. excidere atque herbas atque incantata lacertis
  8. vincula cum magno risuque iocoque videres.
  1. Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos,
  2. nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
  3. accurrit quidam notus mihi nomine tantum:
  4. arreptaque manu, ‘quid agis, dulcissime rerum?’
  5. ‘suaviter, ut nunc est,’ inquam ‘et cupio omnia quae vis.’
  6. cum adsectaretur, ‘numquid vis?’ occupo. at ille
  7. ‘noris nos’ inquit; ‘docti sumus.’ hic ego ‘pluris
  8. hoc’ inquam ‘mihi eris.’ misere discedere quaerens