Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
  2. hunc vexare locum curae sunt atque labori
  3. quantum carminibus quae versant atque venenis
  4. humanos animos: has nullo perdere possum
  5. nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
  6. protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
  7. vidi egomet nigra succinctam vadere palla
  8. Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
  9. cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque
  10. fecerat horrendas adspectu. scalpere terram
  11. unguibus et pullam divellere mordicus agnam
  12. coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde