Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. convenit — hoc etenim sunt omnes iure molesti,
  2. quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter
  3. Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem
  4. ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
  5. non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque
  6. summa fuit: duo si discordia vexet inertis
  7. aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
  8. cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
  9. muneribus missis. Bruto praetore tenente
  10. ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non
  11. conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius
  12. acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
  13. Persius exponit causam; ridetur ab omni
  14. conventu; laudat Brutum laudatque cohortem,