Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. circum doctores aderat. quid multa? pudicum,
  2. qui primus virtutis honos, servavit ab omni
  3. non solum facto, verum opprobrio quoque turpi
  4. nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
  5. si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
  6. mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc
  7. laus illi debetur et a me gratia maior.
  8. nil me paeniteat sanum patris huius, eoque
  9. non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
  10. quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
  11. sic me defendam. longe mea discrepat istis
  12. et vox et ratio. nam si natura iuberet
  13. a certis annis aevum remeare peractum
  14. atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes
  15. optaret sibi quisque, meis contentus honestos
  16. fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens