Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. artis quas doceat quivis eques atque senator
  2. semet prognatos. vestem servosque sequentis,
  3. in magno ut populo, siqui vidisset, avita
  4. ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
  5. ipse mihi custos incorruptissimus omnis
  6. circum doctores aderat. quid multa? pudicum,
  7. qui primus virtutis honos, servavit ab omni
  8. non solum facto, verum opprobrio quoque turpi
  9. nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
  10. si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
  11. mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc
  12. laus illi debetur et a me gratia maior.
  13. nil me paeniteat sanum patris huius, eoque
  14. non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
  15. quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
  16. sic me defendam. longe mea discrepat istis
  17. et vox et ratio. nam si natura iuberet
  18. a certis annis aevum remeare peractum
  19. atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes