Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ut veni coram, singultim pauca locutus —
  2. infans namque pudor prohibebat plura profari —
  3. non ego me claro natum patre, non ego circum
  4. me Satureiano vectari rura caballo,
  5. sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,
  6. pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque
  7. esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,
  8. quod placui tibi, qui turpi secernis honestum
  9. non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
  10. atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
  11. mendosa est natura, alioqui recta, velut si
  12. egregio inspersos reprendas corpore naevos,
  13. si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra
  14. obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,
  15. ut me collaudem, si et vivo carus amicis,
  16. causa fuit pater his; qui macro pauper agello
  17. noluit in Flavi ludum me mittere, magni
  18. quo pueri magnis e centurionibus orti
  19. laevo suspensi loculos tabulamque lacerto
  20. ibant octonos referentes Idibus aeris,