Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem
  2. iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
  3. praesertim cautum dignos adsumere, prava
  4. ambitione procul. felicem dicere non hoc
  5. me possim, casu quod te sortitus amicum;
  6. nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
  7. Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.
  8. ut veni coram, singultim pauca locutus —
  9. infans namque pudor prohibebat plura profari —
  10. non ego me claro natum patre, non ego circum
  11. me Satureiano vectari rura caballo,
  12. sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,