Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘at Novius collega gradu post me sedet uno;
  2. namque est ille, pater quod erat meus.’ ‘hoc tibi Paulus
  3. et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta
  4. concurrantque foro tria funera, magna sonabit,
  5. cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.’
  6. nunc ad me redeo libertino patre natum,
  7. quem rodunt omnes libertino patre natum,
  8. nunc, quia, Maecenas, tibi sum convictor, at olim,
  9. quod mihi pareret legio Romana tribuno.
  10. dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem
  11. iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
  12. praesertim cautum dignos adsumere, prava