Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. incoluit finis, nemo generosior est te,
  2. nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus
  3. olim qui magnis legionibus imperitarent,
  4. ut plerique solent, naso suspendis adunco
  5. ignotos, ut me libertino patre natum.
  6. cum referre negas, quali sit quisque parente
  7. natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,
  8. ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
  9. multos saepe viros nullis maioribus ortos
  10. et vixisse probos amplis et honoribus auctos;
  11. contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus
  12. Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
  13. non umquam pretio pluris licuisse, notante
  14. iudice quo nosti, populo, qui stultus honores