Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
  2. deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
  3. surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
  4. voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
  5. ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto
  6. aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo,
  7. non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.
  8. ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
  9. admonuit, fugio campum lusumque trigonem.
  10. pransus non avide, quantum interpellet inani
  11. ventre diem durare, domesticus otior. haec est
  12. vita solutorum misera ambitione gravique;
  13. his me consolor victurum suavius ac si
  14. quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.
  1. Proscripti Regis Rupili pus atque venenum
  2. hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
  3. omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
  4. Persius hic permagna negotia dives habebat
  5. Clazomenis et iam litis cum Rege molestas,