Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. carpentes iter et factum corruptius imbri.
  2. postera tempestas melior, via peior ad usque
  3. Bari moenia piscosi; dein Gnatia lymphis
  4. iratis exstructa dedit risusque iocosque,
  5. dum flamma sine tura liquescere limine sacro
  6. persuadere cupit. credat Iudaeus Apella,
  7. non ego; namque Deos didici securum agere aevom
  8. nec, siquid miri faciat natura, deos id
  9. tristis ex alto caeli demittere tecto.
  10. Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.
  1. Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
  2. incoluit finis, nemo generosior est te,
  3. nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus
  4. olim qui magnis legionibus imperitarent,
  5. ut plerique solent, naso suspendis adunco
  6. ignotos, ut me libertino patre natum.
  7. cum referre negas, quali sit quisque parente