Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. convivas avidos cenam servosque timentis
  2. tum rapere atque omnis restinguere velle videres.
  3. incipit ex illo montis Appulia notos
  4. ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos
  5. nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
  6. villa recepisset lacrimoso non sine fumo,
  7. udos cum foliis ramos urente camino.
  8. hic ego mendacem stultissimus usque puellam
  9. ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert
  10. intentum Veneri; tum inmundo somnia visu
  11. nocturnam vestem maculant ventremque supinum.
  12. quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis,
  13. mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,
  14. signis perfacile est: venit vilissima rerum
  15. hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra
  16. callidus ut soleat umeris portare viator.