Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
  2. volcano summum properabat lambere tectum.
  3. convivas avidos cenam servosque timentis
  4. tum rapere atque omnis restinguere velle videres.
  5. incipit ex illo montis Appulia notos
  6. ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos
  7. nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
  8. villa recepisset lacrimoso non sine fumo,
  9. udos cum foliis ramos urente camino.
  10. hic ego mendacem stultissimus usque puellam
  11. ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert
  12. intentum Veneri; tum inmundo somnia visu
  13. nocturnam vestem maculant ventremque supinum.
  14. quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis,
  15. mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,
  16. signis perfacile est: venit vilissima rerum
  17. hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra
  18. callidus ut soleat umeris portare viator.
  19. nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna:
  20. qui locus a forti Diomede est conditus olim.