Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. multa Cicerrus ad haec: donasset iamne catenam
  2. ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,
  3. nilo deterius dominae ius esse; rogabat
  4. denique, cur umquam fugisset, cui satis una
  5. farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.
  6. prorsus iucunde cenam producimus illam.
  7. tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes
  8. paene macros arsit dum turdos versat in igni.
  9. nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
  10. volcano summum properabat lambere tectum.
  11. convivas avidos cenam servosque timentis
  12. tum rapere atque omnis restinguere velle videres.
  13. incipit ex illo montis Appulia notos
  14. ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos