Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. namque pila lippis inimicum et ludere crudis.
  2. hinc nos Coccei recipit plenissima villa,
  3. quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis
  4. Sarmenti Scurrae pugnam Messique Cicerri,
  5. Musa, velim memores et quo patre natus uterque
  6. contulerit litis. Messi clarum genus Osci;
  7. Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti
  8. ad pugnam venere. prior Sarmentus ‘equi te
  9. esse feri similem dico.’ ridemus, et ipse
  10. Messius ‘accipio,’ caput et movet. ‘o tua cornu
  11. ni foret exsecto frons,’ inquit, ‘quid faceres, cum
  12. sic mutilus minitaris?’ at illi foeda cicatrix
  13. saetosam laevi frontem turpaverat oris.
  14. Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,
  15. pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:
  16. nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
  17. multa Cicerrus ad haec: donasset iamne catenam
  18. ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,
  19. nilo deterius dominae ius esse; rogabat