Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. de Capitolini furtis iniecta Petilli
  2. te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
  3. ‘me Capitolinus convictore usus amicoque
  4. a puero est causaque mea permulta rogatus
  5. fecit et incolumis laetor quod vivit in Urbe;
  6. sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
  7. fugerit’: hic nigrae sucus lolliginis, haec est
  8. aerugo mera; quod vitium procul afore chartis,
  9. atque animo prius, ut siquid promittere de me
  10. possum aliud vere, promitto. liberius si
  11. dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris
  12. cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,
  13. ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
  14. cum me hortaretur, parce frugaliter atque
  15. viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
  16. ‘nonne vides, Albi ut male vivat filius utque
  17. Barrus inops? magnum documentum, ne patriam rem
  18. perdere quis velit.’ a turpi meretricis amore