Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. lividus et mordax videor tibi? mentio siquae
  2. de Capitolini furtis iniecta Petilli
  3. te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
  4. ‘me Capitolinus convictore usus amicoque
  5. a puero est causaque mea permulta rogatus
  6. fecit et incolumis laetor quod vivit in Urbe;
  7. sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
  8. fugerit’: hic nigrae sucus lolliginis, haec est
  9. aerugo mera; quod vitium procul afore chartis,
  10. atque animo prius, ut siquid promittere de me
  11. possum aliud vere, promitto. liberius si
  12. dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris