Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
  2. ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;
  3. cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
  4. garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
  5. scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,
  6. Crispinus minimo me provocat ‘accipe, si vis,
  7. accipe iam tabulas; detur nobis locus, hora,
  8. custodes; videamus, uter plus scribere possit.’
  9. di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
  10. finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
  11. at tu conclusas hircinis follibus auras
  12. usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,