Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. fingere qui non visa potest, conmissa tacere
  2. qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
  3. saepe tribus lectis videas cenare quaternos,
  4. e quibus unus amet quavis aspergere cunctos
  5. praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
  6. condita cum verax aperit praecordia Liber:
  7. hic tibi comis et urbanus liberque videtur
  8. infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
  9. pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,
  10. lividus et mordax videor tibi? mentio siquae
  11. de Capitolini furtis iniecta Petilli
  12. te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos: