Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. qui non defendit alio culpante, solutos
  2. qui captat risus hominum famamque dicacis,
  3. fingere qui non visa potest, conmissa tacere
  4. qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
  5. saepe tribus lectis videas cenare quaternos,
  6. e quibus unus amet quavis aspergere cunctos
  7. praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
  8. condita cum verax aperit praecordia Liber:
  9. hic tibi comis et urbanus liberque videtur
  10. infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
  11. pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,
  12. lividus et mordax videor tibi? mentio siquae
  13. de Capitolini furtis iniecta Petilli
  14. te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos: