Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. suave locus voci resonat conclusus. inanis
  2. hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu,
  3. tempore num faciant alieno. ‘laedere gaudes’
  4. inquit ‘et hoc studio pravus facis.’ unde petitum
  5. hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum,
  6. vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum
  7. qui non defendit alio culpante, solutos
  8. qui captat risus hominum famamque dicacis,
  9. fingere qui non visa potest, conmissa tacere
  10. qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
  11. saepe tribus lectis videas cenare quaternos,
  12. e quibus unus amet quavis aspergere cunctos
  13. praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
  14. condita cum verax aperit praecordia Liber:
  15. hic tibi comis et urbanus liberque videtur
  16. infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
  17. pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,
  18. lividus et mordax videor tibi? mentio siquae
  19. de Capitolini furtis iniecta Petilli
  20. te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos: