Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens
  2. saevit, quod meretrice nepos insanus amica
  3. filius uxorem grandi cum dote recuset,
  4. ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
  5. noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis
  6. audiret leviora, pater si viveret? ergo
  7. non satis est puris versum perscribere verbis,
  8. quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
  9. quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
  10. olim quae scripsit Lucilius, eripias si
  11. tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est
  12. posterius facias praeponens ultima primis,