Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. magna sonaturum, des nominis huius honorem.
  2. idcirco quidam comoedia necne poema
  3. esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
  4. nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
  5. differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens
  6. saevit, quod meretrice nepos insanus amica
  7. filius uxorem grandi cum dote recuset,
  8. ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
  9. noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis
  10. audiret leviora, pater si viveret? ergo
  11. non satis est puris versum perscribere verbis,
  12. quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
  13. quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
  14. olim quae scripsit Lucilius, eripias si
  15. tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est
  16. posterius facias praeponens ultima primis,
  17. non, ut si solvas ‘postquam discordia taetra
  18. belli ferratos postis portasque refregit’,
  19. invenias etiam disiecti membra poetae.
  20. hactenus haec: alias, iustum sit necne poema.