Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. excerpam numero: neque enim concludere versum
  2. dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
  3. sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
  4. ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
  5. magna sonaturum, des nominis huius honorem.
  6. idcirco quidam comoedia necne poema
  7. esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
  8. nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
  9. differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens
  10. saevit, quod meretrice nepos insanus amica
  11. filius uxorem grandi cum dote recuset,
  12. ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
  13. noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis
  14. audiret leviora, pater si viveret? ergo
  15. non satis est puris versum perscribere verbis,
  16. quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
  17. quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
  18. olim quae scripsit Lucilius, eripias si