Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
  2. famosus, multa cum libertate notabant.
  3. hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
  4. mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
  5. emunctae naris, durus conponere versus.
  6. nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
  7. ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;
  8. cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
  9. garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
  10. scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,
  11. Crispinus minimo me provocat ‘accipe, si vis,
  12. accipe iam tabulas; detur nobis locus, hora,
  13. custodes; videamus, uter plus scribere possit.’
  14. di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
  15. finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
  16. at tu conclusas hircinis follibus auras
  17. usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,
  18. ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro
  19. delatis capsis et imagine, cum mea nemo
  20. scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,