Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. et quodcumque semel chartis inleverit, omnis
  2. gestiet a furno redeuntis scire lacuque
  3. et pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra.
  4. primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
  5. excerpam numero: neque enim concludere versum
  6. dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
  7. sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
  8. ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
  9. magna sonaturum, des nominis huius honorem.
  10. idcirco quidam comoedia necne poema
  11. esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
  12. nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
  13. differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens
  14. saevit, quod meretrice nepos insanus amica
  15. filius uxorem grandi cum dote recuset,
  16. ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
  17. noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis
  18. audiret leviora, pater si viveret? ergo
  19. non satis est puris versum perscribere verbis,
  20. quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem