Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico
  2. et quodcumque semel chartis inleverit, omnis
  3. gestiet a furno redeuntis scire lacuque
  4. et pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra.
  5. primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
  6. excerpam numero: neque enim concludere versum
  7. dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
  8. sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
  9. ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
  10. magna sonaturum, des nominis huius honorem.
  11. idcirco quidam comoedia necne poema
  12. esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
  13. nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
  14. differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens
  15. saevit, quod meretrice nepos insanus amica
  16. filius uxorem grandi cum dote recuset,
  17. ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
  18. noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis