Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,
  2. quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris
  3. culpari dignos. quemvis media elige turba:
  4. aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
  5. hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:
  6. hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
  7. hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo
  8. vespertina tepet regio, quin per mala praeceps
  9. fertur uti pulvis collectus turbine, nequid
  10. summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
  11. omnes hi metuunt versus, odere poetas.
  12. ‘faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
  13. excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico
  14. et quodcumque semel chartis inleverit, omnis
  15. gestiet a furno redeuntis scire lacuque
  16. et pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra.
  17. primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
  18. excerpam numero: neque enim concludere versum
  19. dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
  20. sermoni propiora, putes hunc esse poetam.