Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis
  2. ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc
  3. largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
  4. consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me
  5. porticus excepit, desum mihi. ‘rectius hoc est;
  6. hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis
  7. occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi
  8. inprudens olim faciam simile?’ haec ego mecum
  9. conpressis agito labris; ubi quid datur oti,
  10. inludo chartis. hoc est mediocribus illis
  11. ex vitiis unum; cui si concedere nolis,
  12. multa poetarum veniat manus, auxilio quae
  13. sit mihi — nam multo plures sumus — , ac veluti te
  14. Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.
  1. Egressum magna me accepit Aricia Roma
  2. hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
  3. graecorum longe doctissimus; inde forum Appi
  4. differtum nautis cauponibus atque malignis.