Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis
  2. perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis
  3. ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc
  4. largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
  5. consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me
  6. porticus excepit, desum mihi. ‘rectius hoc est;
  7. hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis
  8. occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi
  9. inprudens olim faciam simile?’ haec ego mecum
  10. conpressis agito labris; ubi quid datur oti,
  11. inludo chartis. hoc est mediocribus illis
  12. ex vitiis unum; cui si concedere nolis,
  13. multa poetarum veniat manus, auxilio quae
  14. sit mihi — nam multo plures sumus — , ac veluti te
  15. Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.
  1. Egressum magna me accepit Aricia Roma
  2. hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
  3. graecorum longe doctissimus; inde forum Appi
  4. differtum nautis cauponibus atque malignis.
  5. hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos