Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. hic atque ille?’ avidos vicinum funus ut aegros
  2. exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,
  3. sic teneros animos aliena opprobria saepe
  4. absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis
  5. perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis
  6. ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc
  7. largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
  8. consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me
  9. porticus excepit, desum mihi. ‘rectius hoc est;
  10. hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis
  11. occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi
  12. inprudens olim faciam simile?’ haec ego mecum
  13. conpressis agito labris; ubi quid datur oti,
  14. inludo chartis. hoc est mediocribus illis
  15. ex vitiis unum; cui si concedere nolis,
  16. multa poetarum veniat manus, auxilio quae
  17. sit mihi — nam multo plures sumus — , ac veluti te
  18. Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.
  1. Egressum magna me accepit Aricia Roma
  2. hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,