Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ut facerem quid, ‘habes auctorem, quo facias hoc’
  2. unum ex iudicibus selectis obiciebat,
  3. sive vetabat, ‘an hoc inhonestum et inutile factu
  4. necne sit, addubites, flagret rumore malo cum
  5. hic atque ille?’ avidos vicinum funus ut aegros
  6. exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,
  7. sic teneros animos aliena opprobria saepe
  8. absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis
  9. perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis
  10. ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc
  11. largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
  12. consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me
  13. porticus excepit, desum mihi. ‘rectius hoc est;
  14. hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis
  15. occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi
  16. inprudens olim faciam simile?’ haec ego mecum
  17. conpressis agito labris; ubi quid datur oti,
  18. inludo chartis. hoc est mediocribus illis
  19. ex vitiis unum; cui si concedere nolis,
  20. multa poetarum veniat manus, auxilio quae