Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
  2. scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,
  3. Crispinus minimo me provocat ‘accipe, si vis,
  4. accipe iam tabulas; detur nobis locus, hora,
  5. custodes; videamus, uter plus scribere possit.’
  6. di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
  7. finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
  8. at tu conclusas hircinis follibus auras
  9. usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,
  10. ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro
  11. delatis capsis et imagine, cum mea nemo
  12. scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,
  13. quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris
  14. culpari dignos. quemvis media elige turba: