Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. Evandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,
  2. aut positum ante mea quia pullum in parte catini
  3. sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus
  4. sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si
  5. prodiderit conmissa fide sponsumve negarit?
  6. quis paria esse fere placuit peccata, laborant,
  7. cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant
  8. atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.
  9. cum prorepserunt primis animalia terris,
  10. mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter
  11. unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro
  12. pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,
  13. donec verba, quibus voces sensusque notarent,
  14. nominaque invenere; dehinc absistere bello,
  15. oppida coeperunt munire et ponere leges,