Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
  2. currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
  3. Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
  4. saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
  5. omnia magna loquens, modo ‘sit mihi mensa tripes et
  6. concha salis puri et toga, quae defendere frigus
  7. quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses
  8. huic parco, paucis contento, quinque diebus
  9. nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum
  10. mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
  11. sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu?
  12. nullane habes vitia?’ immo alia et fortasse minora.
  13. Maenius absentem Novium cum carperet, ‘heus tu’
  14. quidam ait ‘ignoras te an ut ignotum dare nobis
  15. verba putas?’ ‘egomet mi ignosco’ Maenius inquit.
  16. stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.
  17. cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
  18. cur in amicorum vitiis tam cernis acutum
  19. quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra
  20. evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.