Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
  2. nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
  3. currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
  4. Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
  5. saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
  6. omnia magna loquens, modo ‘sit mihi mensa tripes et
  7. concha salis puri et toga, quae defendere frigus
  8. quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses
  9. huic parco, paucis contento, quinque diebus
  10. nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum
  11. mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
  12. sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu?