Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
  2. siquis eum servum, patinam qui tollere iussus
  3. semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,
  4. in cruce suffigat, Labeone insanior inter
  5. sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque
  6. maius peccatum est: paulum deliquit amicus,
  7. quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus
  8. odisti et fugis ut Drusonem debitor aeris,
  9. qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae,
  10. mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
  11. porrecto iugulo historias captivus ut audit.
  12. conminxit lectum potus mensave catillum
  13. Evandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,
  14. aut positum ante mea quia pullum in parte catini
  15. sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus