Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. peccatis veniam poscentem reddere rursus.
  2. denique, quatenus excidi penitus vitium irae,
  3. cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non
  4. ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res
  5. ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
  6. siquis eum servum, patinam qui tollere iussus
  7. semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,
  8. in cruce suffigat, Labeone insanior inter
  9. sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque
  10. maius peccatum est: paulum deliquit amicus,
  11. quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus
  12. odisti et fugis ut Drusonem debitor aeris,
  13. qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae,
  14. mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
  15. porrecto iugulo historias captivus ut audit.
  16. conminxit lectum potus mensave catillum
  17. Evandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,
  18. aut positum ante mea quia pullum in parte catini