Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce,
  2. si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari
  3. si volet: hac lege in trutina ponetur eadem.
  4. qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
  5. postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est
  6. peccatis veniam poscentem reddere rursus.
  7. denique, quatenus excidi penitus vitium irae,
  8. cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non
  9. ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res
  10. ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
  11. siquis eum servum, patinam qui tollere iussus
  12. semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,
  13. in cruce suffigat, Labeone insanior inter
  14. sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque
  15. maius peccatum est: paulum deliquit amicus,
  16. quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus
  17. odisti et fugis ut Drusonem debitor aeris,
  18. qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae,