Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.
  2. nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,
  3. qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est,
  4. cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce,
  5. si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari
  6. si volet: hac lege in trutina ponetur eadem.
  7. qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
  8. postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est
  9. peccatis veniam poscentem reddere rursus.
  10. denique, quatenus excidi penitus vitium irae,
  11. cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non
  12. ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res
  13. ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
  14. siquis eum servum, patinam qui tollere iussus
  15. semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,
  16. in cruce suffigat, Labeone insanior inter
  17. sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque
  18. maius peccatum est: paulum deliquit amicus,
  19. quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus
  20. odisti et fugis ut Drusonem debitor aeris,