Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. communi sensu plane caret’ inquimus. eheu,
  2. quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.
  3. nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,
  4. qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est,
  5. cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce,
  6. si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari
  7. si volet: hac lege in trutina ponetur eadem.
  8. qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
  9. postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est
  10. peccatis veniam poscentem reddere rursus.
  11. denique, quatenus excidi penitus vitium irae,
  12. cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non
  13. ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res
  14. ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
  15. siquis eum servum, patinam qui tollere iussus
  16. semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,
  17. in cruce suffigat, Labeone insanior inter
  18. sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque
  19. maius peccatum est: paulum deliquit amicus,
  20. quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus