Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. si peteret per amicitiam patris atque suam, non
  2. quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo
  3. usque ad mala citaret ‘Io Bacchae’ modo summa
  4. voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
  5. nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
  6. currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
  7. Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
  8. saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
  9. omnia magna loquens, modo ‘sit mihi mensa tripes et
  10. concha salis puri et toga, quae defendere frigus
  11. quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses
  12. huic parco, paucis contento, quinque diebus
  13. nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum
  14. mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
  15. sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu?
  16. nullane habes vitia?’ immo alia et fortasse minora.
  17. Maenius absentem Novium cum carperet, ‘heus tu’
  18. quidam ait ‘ignoras te an ut ignotum dare nobis
  19. verba putas?’ ‘egomet mi ignosco’ Maenius inquit.
  20. stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.