Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,
  2. si peteret per amicitiam patris atque suam, non
  3. quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo
  4. usque ad mala citaret ‘Io Bacchae’ modo summa
  5. voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
  6. nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
  7. currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
  8. Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
  9. saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
  10. omnia magna loquens, modo ‘sit mihi mensa tripes et
  11. concha salis puri et toga, quae defendere frigus
  12. quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses
  13. huic parco, paucis contento, quinque diebus
  14. nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum
  15. mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam