Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. iniussi numquam desistant. sardus habebat
  2. ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,
  3. si peteret per amicitiam patris atque suam, non
  4. quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo
  5. usque ad mala citaret ‘Io Bacchae’ modo summa
  6. voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
  7. nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
  8. currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
  9. Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
  10. saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
  11. omnia magna loquens, modo ‘sit mihi mensa tripes et
  12. concha salis puri et toga, quae defendere frigus
  13. quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses
  14. huic parco, paucis contento, quinque diebus
  15. nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum
  16. mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
  17. sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu?
  18. nullane habes vitia?’ immo alia et fortasse minora.