Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. et sutor bonus et solus formosus et est rex,
  2. cur optas quod habes? ‘non nosti, quid pater’ inquit
  3. ‘Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam
  4. nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.’ qui?
  5. ‘ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
  6. optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni
  7. abiecto instrumento artis clausaque taberna
  8. sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis
  9. est opifex, solus sic rex.’ vellunt tibi barbam
  10. lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,
  11. urgeris turba circum te stante miserque
  12. rumperis et latras, magnorum maxime regum.
  13. ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
  14. rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
  15. praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
  16. ignoscent, siquid peccaro stultus, amici
  17. inque vicem illorum patiar delicta libenter
  18. privatusque magis vivam te rege beatus.
  1. Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae