Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nec Natura potest iusto secernere iniquum,
  2. dividit ut bona diversis, fugienda petendis,
  3. nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,
  4. qui teneros caules alieni fregerit horti
  5. et qui nocturnus sacra Divum legerit. adsit
  6. regula, peccatis quae poenas inroget aequas,
  7. ne scutica dignum horribili sectere flagello.
  8. nam ut ferula caedas meritum maiora subire
  9. verbera, non vereor, cum dicas esse paris res
  10. furta latrociniis et magnis parva mineris
  11. falce recisurum simili te, si tibi regnum
  12. permittant homines. si dives, qui sapiens est,
  13. et sutor bonus et solus formosus et est rex,
  14. cur optas quod habes? ‘non nosti, quid pater’ inquit