Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. iura inventa metu iniusti fateare necesse est,
  2. tempora si fastosque velis evolvere mundi.
  3. nec Natura potest iusto secernere iniquum,
  4. dividit ut bona diversis, fugienda petendis,
  5. nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,
  6. qui teneros caules alieni fregerit horti
  7. et qui nocturnus sacra Divum legerit. adsit
  8. regula, peccatis quae poenas inroget aequas,
  9. ne scutica dignum horribili sectere flagello.
  10. nam ut ferula caedas meritum maiora subire
  11. verbera, non vereor, cum dicas esse paris res
  12. furta latrociniis et magnis parva mineris
  13. falce recisurum simili te, si tibi regnum
  14. permittant homines. si dives, qui sapiens est,
  15. et sutor bonus et solus formosus et est rex,
  16. cur optas quod habes? ‘non nosti, quid pater’ inquit
  17. ‘Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam
  18. nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.’ qui?