Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.
  2. hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei
  3. contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,
  4. quae mala sunt, spectes. ‘o crus, o bracchia.’ verum
  5. depygis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
  6. matronae praeter faciem nil cernere possis,
  7. cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
  8. si interdicta petes, vallo circumdata — nam te
  9. hoc facit insanum — , multae tibi tum officient res,
  10. custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
  11. ad talos stola demissa et circumdata palla,
  12. plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.
  13. altera, nil obstat: cois tibi paene videre est
  14. ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
  15. metiri possis oculo latus. an tibi mavis
  16. insidias fieri pretiumque avellier ante
  17. quam mercem ostendi? leporem venator ut alta
  18. in nive sectetur, positum sic tangere nolit,
  19. cantat et adponit ‘meus est amor huic similis; nam